monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1 > sectio 65 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 54, 21
An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat? Quippini? Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est? Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse.